monumenta.ch > Victricius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 4, 3
Tres nominibus, tres uno principio, tres una perfectione, tres una Deitate, tres uno lumine, tres una virtute, tres una operatione, tres una substantia, tres una perpetuitate, quia ut tres ex uno, ita unitas in tribus. Sic confitemur quia sic credimus individuam Trinitatem, ante quam nihil potest affingi, nec mente concipi: per quam omnia visibilia, et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive principatus, sive potestates.